Latin
2.1 to 2.16
Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae 2.1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Magistra bonorum omnium charitas (S. Greg. ,ep. 114, lib. VII), qu:e nihil rapit extraneum, nihil agit asperum, nihil confusum, nihil factiosum, nihil quod honori divino repugnet, animæ propriae noceat, aut proximi commodo deroget, oblita sui, non quæ sua sunt, sed quæ Dei vel proximi, quaerens (Phil. II), nemini invidens, omnibus consulens, non saeviens sed compatiens, non rapiens sed largiens, non murmurans sed omnia æquanimiter tolerans, si in te perfecte habitaret, temperares animum a malis, sævire desineres, Dei Ecclesiam ac sanctos ejus persequi cessares, tyrannidi modum imponeres, furorem cohiberes, humanitati invigilares, modestiam amplectereris, et bonis potioribus frui satageres. Charitas enim (S. Greg. ,ibidem) exercet corda, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile,sed totum fiat dulce quod agitur, dum ejus sit proprium nutrire pacifica, servare composita, dissociata conjungere, prava dirigere, et virtutes reliquas perfectionis suæ munimine solidare. De ipsa ergo, omnes monens Apostolus ita loquitur (I Cor. XIII), dicens: Si Unguis hominum loquur et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero omnem prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Charitas patiens est, benigna est. Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam excidit. Quisquis ergo in ejus radice (Idem Greg. eadem ep.) se inserit, nec a viriditale deficit;