Latin
Extra voluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur
Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae 12
Unproofread scanNot analysed yet
Illud autem statuendum esse censemus, at si minori aetate filii monasterio oblati fuerint, vel sacram tonsuram vel velamina susceperint, dignum qnidcm duximus ut 15 anno a prælatis moniti, verbis inquirantur, utrum in ipso habitu permanere cnpiant, aut non. Si vero permanere professi fUerint, ulterias pœnitendi locum minime amplecti possunt. Si vero ad sæcularem habitum reverti voluerint, redeundi licentia nullo modo denegetur: quia salis inutile est ut coacta servitia Domino præstentur.