Latin
2.91 to 2.102
Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae 2.91-102
Unproofread scanNot analysed yet
Justus est enim Dominus, et omnia judicia ejus justa sunt, atque omnes vice ejus, misericordia et veritas et judicium. In manu Dei potestas terrae, cui execrabilis est omnis iniquitas. In manu Dei potestas hominis, et super faciem scribæ imponent honorem suum. Perdidit Deus memoriam superborum et inique agentium, et non dereliquit memoriam humilium et bonorum hominum. Hoc autem pro certo habet omnis, qui rerte colit Deum, quia si vita ejuss in probatione fuerit, corroborabitur (coronabitur): et si in tribulatione, liberabitur: si vero in correctione fuerit, ad misericordiam perveniet. Tu ergo ne delecteris in perditionibus nostris, quia post tempestatem facit Deus tranquillitatem, et post lacrymationem et fletum, exultationem infundit (Job. III). Benedictus Dominus Deus patrum nostrorum, qui cum iratus fueril, misericordiam faciet, et in tempore tribulationis peccata dimittit. Magnus est Dominus in æternum et ipse reget nos in sæcula (Ps. XLVII), quoniam regnum ejus permanet in sæcula sæculorum. Amen. Data decimo sexto (I) Kalendas februarii, Maxentio et Maximo viris clarissimis consulibus.