Latin
2.17 to 2.29
Pope Marcellinus, Appendix II. Epistolae 2.17-29
Unproofread scanNot analysed yet
nec a fruclibus inanescit, quia amore fecunditatis opus efficax non amittit. Licet modo charitas in persecutoribus ecclesiae servorumque Dei arefacta sit, viget tamen in amatoribus ejus, et in eis qui patiuntur propter justitiam. De quibus ipsa per se veritas testatur, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v). Et alibi: Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joan. xv). Potius enim nos et omnes Domini sacerdotes, qui ejus videlicet sunt veri sacerdotes, eligimus propter justitiam et veram fidem persequi, et pro Christi nomine pati, quam multis divitiis ditari, honoribusque copiosissimis abundare, et coelesti regno carere. Ista enim temporalia sunt, illa æterna: ista caduca, et ad horam transeuntia, illa vero perpetua, et sine fine mansura. Tu ergo qui nos suades cultum dimittere divinum, et a recta fide recedere, diisque immolare, mellis tibi foret ut tu prius mutabilem te praeberes, OMnesque exhortareris Me! documenta et divini cultus ministeria ita tenere, sicut patres nostri sancti apostoli sibi tradita prædicaverunt et docucrunt. Boni enim principis ac (religiosi) regis est, ecclesias contritas atque (concussas vel conscissas) scissas restaurare, novas aeditieare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri (I). Unde sanctos apostolos eorumque successores sub divina contestatione constituisse legimus I non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuationes, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque expellere (2) aeterni regis dispensalores: sed, si qui expulsi fuerint, aut suis rebus expoliali, primo omnia legaliter reddi, quae eis ab inimicis aut a persecutoribus abiata sunt, et sedes proprias, cum omnibus ad se pertinentibus, regulariter restitui, et postea tempore congruo vocari ad synodum regulariter congregatam. Nec liceat ei, priusquam fiant hæc, de se, juxta statuta prædictorum, respondere, aut de suis impetitionibus, si se viderit prægravari, reddere rationem.