Latin
Epistolae, Letter 2
Pope Silvester I, Fragmenta 16.2.3
Unproofread scanNot analysed yet
II. Non tamen haec sola nobis visa sunt tractanda, frater charissime, ad quae fueramus invitati; sed et consulendum nobis ipsis censuimus. Et cum diversae sini provinciae (4) ex quibus advenimus, ita et varia contingunt, quae nos censemus observare debere. Placuit ergo, praesente Spiritu sancto et Angelis ejus, ut et his qui singulos quos movebat (5) judicare proferremus de quiete praesenti. Placuit etiam antequam a te, qui majores dioeceses tenes, per te potissimum omnibus insinuari. Quid autem sit quod senserimus, scripto nostrae mediocritatis subjunximus.