Latin
Epistolae, Letter 2
Pope Silvester I, Fragmenta 16.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
ΙII. At id primo in loco de vita nostra atque utilitate tractandum fuit; ut quia unus pro mollis mortuus est et resurrexit (Rom. V), ab omnibus tempus ipsum ita religiosa mente observetur, ne divisiones vel dissentiones in tanto obsequio devotionis possint exsurgere. Censemus ergo Pascha Domini per orbem totum una die observari. De bis quoque, qui quibuscumque locis ordinati fuerint (1) ministri, in ipsis locis perseverent. De his etiam, qui anna in pace projiciunt, placuit abstineri eos a communione. De circissariis (2) agitatoribus qui fideles sunt, placuit eos quam diu (3) agitant, a communione separari. De bis qui in infirmitate sunt constituti, et credere volunt, placuit eis manum imponi. De praesidibus autem qui fideles sunt, et ad praesidiatum consilium, ita placuit, ut cum promoti fuerint, litteras quidem accipiant ecclesiasticas communicatorias; ita tamen, ut in quibuscumque locis gesserint, ab episcopis ejusdem loci cura de illis agatur; et si coeperint contra disciplinam agere, tunc demum a communione excludantur. Et de iis quidem qui in republica agere (1) volunt similiter. De Afris (2) autem quod propria sua lege utuntur, ut rebaptizent, placuit ut si ad Ecclesiam aliquis haereticus venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu sancto esse baptizatum, manus tantum ei imponatur (3). Quod si interrogatus Symbolum, non responderit Trinitatem hanc, merito baptizetur, etc. Tunc (4) taedians jussit omnes ad eoas sedes redire. Amen.