Latin
11 to 16
Pope Simplicius, Epistolae 11-2-16
Unproofread scanNot analysed yet
Tenet hanc pietatis vestrae beatus Petrus apostolus sponsionem, et Cbristianissimi fidelissimiqne principis mentem in hæc verba jurasse, quod posthac in Antiochena urbe veteri more servato a comprovincialibus suis episcopis ordinetur, ne quod nunc frater et coepiscopus meus Acacius vobis est jubentibus exsecutus, in usum posteritatis veniat et statuta Patrum, quae praecipue præstastis illæsa, confundat. Unde quae a vobis amore quietis sancte et religiose sunt ordinata, repro bare non possumus. ne status Antiochenæ Ecclesiae suh nostra dubitatione videatur ambiguus, præcipuecum is qui legitur ordinatus, testimonio clementiæ vestræ, et tanta sit prædicatione subnixus, ut in eo praeter horum vulnerum dolorem posito possimus et Ecclesiæ quae illum meruit, gloriari. Hæc repcn is sermonibus et venerationis officio respondere curavi, ut tantushæreticorum fraudes et facinora divinis el sæcularibus legibus persequenda, quae saepius probatis esse tam notia, de memoria et conversatione hominum jubeatis auferri, quorum impietatis nulla, quantum videtis, potest auctoritate compesci. Data x calendas Julias (anno Chr. 479) post consulatum Illo viri clarissinii.