Latin
Letter 15
Pope Simplicius, Epistolae 15-3
Unproofread scanNot analysed yet
Clementissimi principis litteris, tuæque dilectionis, de sacrilega et funestissima caede, quae apud Antiochiam facta est, sauciatus et nimium affectus mœrore, respondeo, astruens, si quae jamdudum de Petro et aliis complicibus eorum scripseram, et ut pietati ejus cum cæteris, qui aderant, fratribus suggerere postularam, ut optaverat, ordinatum fuisset, hæreticorum temeritas ad tantum facinus non veniret; ne [forte nec]aliquid necessitatis existeret, ut non aliter praedictae subveniretur Ecclesiae, nisi ut aliquid de jure ejus curatio ipsa minueret. Quamvis enim profecerit ad quietem, quod Christianissimi principis jussione, vel sine præjudicio canonum a tua caritate fuerit Antiochenus episcopus ordinatus: tainen non est sine invidia factum, cujus cavendum deinceps etiam ille testatur, qui praecepit, exemplum. In quo pietatis ejus gratias dignum est nos rel. rre: quoniam ita glorias suae moderatus est potestatem, ut fidelissima devotione Patrum regulis submittere quæ juberet, nec in aucto ritatem recipi quod sequenti constituit ætate prohiberi; ut scilicet in hac tantummodo persona, quam jussu ejus et studio quietis Antiochensibns, non tua usurpatione, antistitem consecrasti, quod factum est necessitate, sufficeret. In quo tuae dilectionis non irrationabilem cognoscimus fuisse famulatum: quia Ecclesiarum jura respiciens, diu te non immerito suspendisse testaris, ne videreris ambire quod tanto principi, et in tam gravi causa non poteras abnegarc. Quapropter, frater carissime, institutorum veterum, quae in te sunt probata, non immemor, sicut veniale judicare non pervides quod tibi certum est imperatum, ita ipse dans honorem patrihus, labora ne necessitas sit ulla faciendi quod optas nunc satisfactione purgari.