Latin
Letter 13
Pope Simplicius, Epistolae 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Proxtme quiilem dilectioni tuae, petentibus his qui ad nos a fratre et coepiscopo nostro Timotheo Alexandrinae Ecclesiæ antistite directi fuerant, commune gaudium litteris indicavi, et de fructu piissimi operis, quod catholicus memoratæEcclesiæ sacerdos est restitutus, pariter nos gaudere memoravi: quod nunc quoque significare properavimus, ut agnosceres gaudia silentium non amare. Unde semper exsultans, et orationum communium cupiens vota sociari, hortor, frater carissime, ut rebus per clementissimum et Christianissimum principem Deo auctore compositis, diligentiae sollicitudo non desit: sed Petrus ab indebito sibi honore dejectus, in Alexandrina regione non sinatur habitare, sed procul extra terminos patriæ, sicut etiam nos poposcimus, frequenti eum postules suggestione releguri; ne quos imperitorum pravitatis sux persuasione seducat, et a catholicæ tramite veritatis avertat. Quidquid autem de religiosissimo impetrabis imperio, cura tuædilectionis ad mram notitiam faciat pervenire, et nos actuum ad custodiam evangelicæ doctrinae pertinentium det esse consortes. Data xvi calendas Novembris (anno Chr. 478), Illo viro clarissimo consule.