Latin
Simplicius episcopus Zenoni Angusto
Pope Simplicius, Epistolae 40
Unproofread scanNot analysed yet
Proxime quidem cum ad Urbem frater et coepiscopus mediocritatis mere Timotheus Alexandrinae urbis antistes novato more misisset, victoriam vestrae fidei in e; us restitutione cognovi. Pietate cnim vestra fulta Divinitatis auxilio, et imperii tranquillitas, et catholicæ religionis splendorem suum, scandalornm nubo discussa, recepit integritas: de quo me gratias post Deum clementiæ vestrae egisse reminiscor, et nunc quoque cultum vestro regno debitum silere non potui, ne quodammodo viderer ingratus, si vobis qualibet opportunitate vel imperii vel Ecclesiarum laudare desisterem tot triumphos. Exhibens ergo debitae venerationis officium, precor ut studiosius circa universas rectæ fidei sacerdotes, et maxime circa Alexandrinum episcopum, cujus certaminis et testes fuistis et judices, protectionis impendatis auxilium, et decernatis piissimis constitutis Petrum sedis ipsius pervasorem (cui nec in diaconatu suus potuit ordo constare) longius a tam præclara Civitate relegari, ne infirmiores [forte infirmioris] fidei aliquos forte seducat, et In eadem Ecclesia (quod absit) quæ sopistis scandala rursus exagitct. Probastis in corporo illum vobis dexteræ suae dedisse præsidium, qui ad totius orbis gaudium et in Ecclesiæ universalis exsultationem in vestra clementia Romanum servat imperium. Data x calendas Novembris (anno Chr. 478), viro charissimo consule.