Latin
Zenoni Augusto [Basilisco in cod. Virdunensi 1] Simplicius episcopus
Pope Simplicius, Epistolae 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Haec venerabilis imperator, cum horreat animus vel a tanto gladiatore fuisse tentata, maximo tamen (fateor) stupore detineor, sub vestræ pietatis aspectibus potuisse commiui. Quis enim devotam semper Deo clementiæ vestræ mentem, et orthodoxis deditam regulis, aut ignoret, aut ambigat? quippe qui supernæ dispositione providenliae, sicut pro utilitate publica augustae memoriae Marciani pariter et Leonis eruditi virtuLibus, sic eorum sitis etiam ad catholicam veritatem sensibus instituti: nec cuiquam omnino sit dubium, pietatem tuam illorum esse fidei sequacem, quorum es successor imperii. Quæ cum de vestrae tranquillitatis animo certa ab omnibus teneantur et fixa, absit ut temporibus vestris divini cultus integritas, et antiquitus roborata fidei catholicae putetur interpellanda sinceritas.