Latin
Zenoni Augusto [Basilisco in cod. Virdunensi 1] Simplicius episcopus
Pope Simplicius, Epistolae 5
Unproofread scanNot analysed yet
Respicite, quaeso, ad divina beneficia; et quae sint vobis collata perpendite; atque ut haec prospera Valeant permanere, propitiandum esse censete auctorem muneris, non lædendum. Inter quaslibet enim occupationes publicas a religioso principe magnopere procurandum est, quod ejus protegit principatum: et præferenda cunctis rebus est cælestis observantiae rectitudo, sine qua recte nulla consistunt. Suppetunt affatim clementiæ tuæ (si in palatii sui requiri mandet archivis) cum nostrorum coeuntia definitione majorum documenta copiosa. Neque enim conscientiam vestram latere credendum est, quae per cunctas provincias Orientis ex imperii vestri arce diffusa sunt: illa scilicet quae vel ad augustae memoriæ Marciani, nihilominus et Leonis, vel ad Chalcedonensis concilii beatae recordationis prædecessor mens Leo consulta direxit: quibus ita plene atque dilucide sacramentum dominicae incarnationis exposuit, ut non modo catholicus, sed ne Christianus quidem valeat nuncupari, quisquis illic et redemptionis suæ causas non evidenter agnoscat.