Latin
Zenoni Augusto [Basilisco in cod. Virdunensi 1] Simplicius episcopus
Pope Simplicius, Epistolae 8
Unproofread scanNot analysed yet
Si hæresum denique machinamenta cunctarum ecclesiasticis prostrata decretis nunquam sinuntur oppugnatione elisa reparari certamina: anle omnia autem quaeso, ut beati Marci evangelistae sedes (Alexandrinam loquor Ecclesiam) a crucntissimi praedonis incubatione liberata, catholico reformetur antistiti, libertatemque suam pariter recipiat et quietem. At vero impius parricida, qui divinis simul est reus legibus et humanis, reductus eodem quo jure fuerat ante detrusus, ab innocentium ncce retrabatur animarum; procul a regno pietatis vestrae funesti capitis venena discedant: quae quoniam salutiferæ prædicationis auribus obturatis, medicantia verba capere nequiverunt, ab humani conventus abducta pernicie, in virulentiae suae congrua solitudine contabescant: quo magis B. Petri apostoli voce, qualiscunque sedis ejus minister, obtestor, ut inimicos antiquae fidei non sinas impune grassari, qui vestros optatis habere subjectos; ut verae confessionis pacem cunctas Domini servare decernatis Ecclesias, qui or. bem vestri imperii desideratis tenere pacatum; et unicam spem salutis, quae genus hominum ad regna coelestia vitamque perducit aeternam, nulla patiamini parte violari, qui placatum Deum vel regno vestro cupitis, vel saloti. Data quarto idus 1 Januarias (anno Chr. 476), Basilisco Augusto [Armato coss.] consule.