Latin
Zenoni Augusto [Basilisco in cod. Virdunensi 1] Simplicius episcopus
Pope Simplicius, Epistolae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter clementiam vestram, cui mea vice propensius frater et coepiscopus meus Acacius supplicabit, precor atque obsecro, ut imitatores facti tantorum et talium praedecessorum, nefandae præsumptionis operarios catholico pectore respuentes, regia censcatis potestate cohiberi. Quisquis aliud (sicut praedixit Apostolus) præterquam quod accepimus, seminare molitur; anathema sit (Galat. I). Nullus ad aures vestras perniciosis mentibus subrependi (AI. subripiendi pandatur accessus: nulla retractandi quidpiam de veteribus constitutis fiducia concedatur. Quia (sicut saepius iterandum est) quod apostolicis manibus cum Ecclesiae universalis assensu acie meruit evangelistæ falcis abscindi, vigorem sumere non potest renascendi: nec in dominicae vitis fructivam (fructiferam) valet redire propaginem, quod igni deputatum constat aeterno.