Latin
Probare se declarant depositionis sententiam a sancta synodo adversus Nestorium…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctissimis Deoque dilectissimis fratribus et consa- I cerdotibus XYSTO, CYRILLO et MAXIMIANO, JOANNES et reliqui omnes qui mecum sunt, in Domino salutem. Omnibus qui sacerdotium sortiti sunt et quibus divinum episcopatus ministerium a Salvatore omnium nostrum Christo creditum est, studium et scopus is esse debet, ut in recta fide excellant, eamque populos sibi subditos doceant. Cum itaque res ita habeat, anno elapso, ex religiosissimorum Christique amantium imperatorum decreto, doctrinæ Nestorii gratia, in Ephesiorum metropoli convenit sancta synodus Deo dilectissimorum episcoporum: qui cum «legatis a beatæ memoriae Cœlestino, Romanae urbis quondam episcopo, missis facto consessu, dicta depositionis sententia, ejecerunt memoratum Nestorium, ut qui profana ulerelur doctrina, et multis scandalo esset, ac non recte circa fldem ambularet. Cum vero et nos eo properassemus, rem invenientes confectum, ægre tulimus. Hac de causa cum inter nos et sanctam svnodum controversia intercessisset, ac multa ultro cilroqne dicta et facta essent, ad nostras Ecclesias ac civitates reversi sumus: neque per id tempus eatenus consensimus sanctæ synodo, ut prolatae adversus Nestorium depositionis sententiæ subscriheremus.