Latin
Probare se declarant depositionis sententiam a sancta synodo adversus Nestorium…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cum Ecclesiae in graves discordias incidissent, quando omnes id maxime curare operrebat quomodo, omni animorum dissensione sublata, ad concordiam adducerentur, atque ut hoc fieret religinsissimi ac Deo amantissimi reges a præcepissent, ejusque rei gratia spectabilem tribunum et notarium Aristolam misissent; nos ipsi quoque, ut omnis e medio tolleretur contentio atque Ecclesiis Dei pax redderetur, decrevimus sanctæ synodi sententiæ adversus Nestonum prolatæ assentire. ipsumque habere pro deposito, et blasphemas ejus doctrinas anathematizare: eo quod nostræ Ecclesiæ, perinde ac vestri sanctitas, rectam semper et sinceram habuerint fidem, eamque semper servaverint ac populis tradiderint. Assentimur etiam ordinationi Maximiani sanctissimi et religiosissimi sanctae Ecclesiæ Constantinopolitanæ episcopi, et cum omnibus totius orbis religiosissimis episcopis, quicumque fidem orthodoxam et immaculatam habent ac servant, communicamus.