Latin
De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum r…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 10
Unproofread scanNot analysed yet
Volebant enim et apostolos criminari, dum supervacue adjudicant illum qui ea quae ipsorum sunt praedicabat. Talem namque et eorum quae dicuutur gestorum fecerunt actionem, ut inconsona et incerta adversus illum virum proferrent, et plerumque irreprebensibilia reprehenderent: Cur, inquiunt, Neatorius dixit, quod passio non deitatem, sed humanitatem Christi i attigerit? interdum vero falsa scriberent, ponendo quod ab ipso dicta fuissent verba quae nec quicumque infidelium, immo nec agrestium daemonum, dicere præsumpsisset, id est, quod Christus esset i Christus Domini, sicut Saul, sicut David, sicut infidelis Cyrus In quibus facile est convincere volenti calumniam. ii. Ea vero quæ de Antiocheno Joanne sunt ge sta, si esset possibile, tacere velimus. Sic irrationabilis apud nos ejus mutabilitas facta est et manifesta transgressio, et proditio veritatis, quæ ex improviso completa est sive peracta. Ille enim, quia antequam veniremus ad Ephesum, hæreticam reperit capitulorum fraudem, plurimis per litteras a indicavit: per primam Cappadociam secundamque, et per diversos locos, ut ab eis se observarent, admonuit, quasi Eunomio et Ario et Apollinario consonarent; b et qui acute ac fervide in Cyrilli damnationem prosilivit, et ad hoc omnes hortatus est. Quippe adiit et ipsam regiam civitatem, ut huic impietati resisteret; et idem nobis scripsit adhuc c Ephesi constitutis, prius quidem dicens, Quia illum, id esi Nestorium, dimissum cognoscentes ab Epheso, valde doluerunt animæ nostræ, eo quod illa quæ sine judicio et inique sunt gesta, videantur interim roborari; deinde, Quia etsi illa blasphema capitula Cyrillus abjecerit, eum ne tunc quidem suscipere per sacramenta promisimus; eo quod princeps ipse sit factus iniquae hæresis. Unde alterum cor accipietis ignoramus, ominibus motibus suis esi adversatus, et (yrilli communicator effectus non repellemis quae male conscripserat, qui eum numquam suscepturum se, vel si ea refutasset in scripto, juraverat: el solus vinculum solvit, quod cum e tantis Cyrillo et Memnoni noxiis consequenter intulerat. Et nullam securitatem his qui pro pietate fuerant offensi procu. rans, ipse quidem reconciliatus est ei quem pridem sic amare notaverat; permisit vero Ecclesias perturbari, et præsules quosdam quidem manere depulsos,: ,Iios autem adhuc multipliciter exturbari. Sed etiam litteras mirabiles fecit, in quibus ait damna. tum se habere Nestorium, et anathematizare quidquid impic dixit aut sapult. Sic ct accusatione et de. monstratione defecit, ut nec diceret, Illam vel illam sive illam anathematizo sententiam; sed ait g Quidquid av eo impie dictum est, dum certe aperte dicere debuisset, ut ab eo sensu quisque cautior redderetur: sicut clare abominamur nos Cyrilli capitula, et quæsumus universos ut se ab insita illins malignilate custodiant, præconvicentes eas qn:c in ipsis sunt blasphemias, et eas clare omnibus publicantes.