Latin
De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum r…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 12
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc pauca de plurimis cum multa abbreviatione conscripsimus, scientes quod horum malorum nimietas non solum Jeremiæ lamentationibus digna sit, sed et universali tragœdiam superaverit. Rogamus vero, et sanctis tuæ religiositatis provolvimur pedibus, ut manum porrigas salutarem, et auferas mundi naufragium, omniumque horum inquisitionem jubeas fieri, et his illicitis caeletem superduci correctionem, ut revocenlur quidem sancti pastores qui injuste sunt a suis ovibus effugati, et reddatur gregibus ordo et antiqua concordia, et ut nnn ultra lamentatus et mugitus pro voiis offerantur ac psalmIs, dum multi dispersi sunt; et De quiquam per:clitentur circa ea quæ præcipua sunt, dum vitant ab hæreticis vcl lavacrum regenerationis vel mysticam communionem accipere, quæ ab orthodoxis sumere ad salutem minime permittuntur.