Latin
Letter 10
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Illyricanae omnes Ecclesiae, ut a decessoribus nostris accepimus, et nos quoque fecimus, ad curam nunc pertinent Thessalonicensis antistitis; ut sua sollicitudine, si quae inter fratres nascantur, ut assolent, actiones distinguat atque definiat, et ad eum quidquid a singulis sacerdotibus agitur, referatur. Sit concilium quoties causae fuerint, quoties ille pro necessitatum emergentium ratione decreverit: ut merito sedes apostolica, relatione ejus instructa, quæ fuerint acta confirmet. Evocatus vestrum venire nemo contemnat, nec congregationi sanctae ad quam debet festinare, se deneget. Excusatio per contumaciam non requiratur: ut vobis pariter convenientibus possit in commune consUtu! ,quod Ecclesiarum servet quietem, et populos teneat ad salutem.