Latin
Letter 10
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 10.3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec his vos, fratres charissimi, constitutis, quae præter nostra praecepta Orientalis synodus decernere voluit, credatis teneri, praeter id quidem quod de fide consentientibus judicavit. A canonum præceptis vestrum nemo discedat, nec ab his deviet, quae juxta regularum ordinem frequens ad vos directa sedis apostolicae decrevit auctoritas. Si quid forsitan aut inter fratres natum fuerit, aut fratri cuipiam aliqua actio qua pulsetur, illata; aut illic fratre et coepiscopo nostro Anastasio judice eveniens negotium terminetur, qui vices apostolicae sedis agere, ut beatae memoriae Rufus decessor ipsius, ex nostra volutate cognoscitur; aut ad nos, si illic finiri non potuerit, eodem tamen suis litteris causam omnem quæ vertitur prosequente, veniat examen.