Latin
Letter 10
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum corpus eSI, quod capite non regatur. Estis quidem membra, ut novimus sancta; sed ve. strum caput respicere et honorare vos condecet: quoniam honor capitis ad spem totius proficit sanctitatis; et suum corpus sollicitis tuetur oculis, quod sibi aptum et dignis videatur ad unamquamque rem officiis convenire. Sed ut orone corpus capite regitur, ita ipsum caput, nisi suo corpore sustentetur, firmitatem et vigorem suum perdit, et non tenet quam habuerat dignitatem. Estote igitur, ut esse convenit Domini sacerdotes, Ecclesiarum praesules, riligionis nostræ doclores. Reservate fratri et coepiscopo nostro reverentiam quam debetis, et inter vos pacem et concordiam custodite. Sit in vobis, ut esse credimus, cor unum et anima una (Act. IV, 52). Nec credatis vobis minui quidquid reverentiae illius, ad quem et majores nostri et nos Illyricanas Ecclesias justa morem traditum voluimus pertinere, a vestra dilectione et servari volumus et deferri. d Data 15 kalendas Januarias, Aetio iterum et Segisvulto consulibus.