Latin
Dilectissimo fratri PERIGENI XYSTUS
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
i. Gratulari potius quam conqueri deberemus de tuæ fraternitalis actibus, cum tibi apostolicæ sedis auctoritas in ipsis tuæ ordinationis initiis, quod te semper meminisse oportet, i affuerit. Sed ut nostrum est non ista retcxere, ita tuæ convenit fidei retinere. Nunc aliqua incitare voluisse cognovimus: sed hirc, cum res per nostrorum præsentiam, quos vice nostra ad eas partes propter has causas direximus, sopitæ sint, præterimus. Nam et sanctos fratres nostros Martianinum presbyterum j idem et diaconum Lollianum egisse credas, quod et utilitatibus tuis et scdis apostolicæ auctoritati congrueret: et idcirco nunc ad fraternitatem tuani n l tale scripsimus, quo tibi tristitiam generemus, quia malumus correctione pacifica id quod tentatum fuerat aboleri. Nunc ergo, frater charissime, admonitus nostris epistolis per fratrem et coepiscopum nostrum Lucam, qui ad vos sola charitatis gratia provocatus advenit, sancto fratri et coepiscopo nostro Anastasio Thessalonicensis urbis antistiti eam servato reverentiam quam caeteri quoque pontifices per Illyricum constituti erga praedicti dignitatem reservare non abuuunt; cum sciamus nihil novum illi a nobis fuisse concessum, sed id quod ejus decessoribus nostri decessores detulerant, habita consideratione disciplina: ecclesiasticæ constitutum. Tua enim magis in. terest ut huic plurimum deferatur k Ecclesiæ, quæ tibi tantum honoris contulit, ut pro te contra eos qui tibi, tunc æmuli fuerant repugnaret.