Latin
Ecclesiæ de Joannis reditu lætitia. Æquitas latæ adversus Nestorium sententiæ. …
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo quia, sicut ait Apostolus, fides una est (Ephes. IV, 6), qua et vincenter obtinuit, dicenda credamus,et tenendi dicamus. Nihil ultra liceat novitati, quia nihil adjici convenit vetustati. Dilucida et perspicua majorum e credulitas nulla cœni permixtione turbetur. Habet probatum nobis virum fratrem et coepiscopum nostrum Maximianum Constantinopolitanæ Ecclesiæ sacerdotem, divino illic judicio consecratum, ut ægritudines morbum quem astutiæ venena solius infuderant, superet simplicitatis dulcedo succedens; qui non ilic aliud quam credimus poterit prædicare, nisi quod a decessoribus meis, nobiscum positus frequenter audivit. g Data xv kalendas Octobris, Theodosio XIV et Maxima consulibus.