Latin
De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum r…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 3-3
Unproofread scanNot analysed yet
Scribens enim Cyrillus Alexandrinus biasphemam vocum novitatem per bis sena capitula universæ divinitus inspiratæ Scripturae contrariam, et anathematizantem legitimas et antiquas sanctorum Patrum traditiones, et maxime illorum qui excelsa quidem Christi divinitati ascribunt, humilia vero humanitati ejusdem, nusquam unitione ejus intercidenda; proposuit ei qui tunc sanctam sedem regebat magni nominis urbis f, qui fuit a principio probatus et notus circa fidem, circa vitam, circa doctrinam Verbi et circa universa, Nestorio, ut aut consentiret capitulis ejus, atque subscriberet ea, et permaneret episcopus, aut certe periclitaretur in gradu, et a sancta Ecclesia pelleretur. Ille autem, propositioni nequam Dei timore praelato, eligit potius multis millibus periculis sibi injuste inferendis tradere semetipsum, quam dolis haereticis praebere consensum, et confirmare totius orbis errorem.