Latin
De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum r…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et olim siquidem sæpius jam, ex Alexandria hujusmodi hæreticis zizaniis insurgentibus suffecit vestra apostolica sedes per universum tempus illud ad mendacium convincendum, impietatemque reprimendam, et corrigenda quae necessarium fuit, muniendumque orbem terrarum ad gloriam Christi, tam sub illo ter beato et inter sanctos habendo episcopo f Damaso, quam sub pluribus aliis gloriosis atque admirabilibus. Cujus rei gratia et nos praesumimus has supplicationes offerre: ut adjuvetis orbem terrarum, et in illa parte quae errat, et in illa quæ tyrannidem sustinet, quæque ad hoc impugnatur, ut iis quae non conveniunt assensum praebeat, eo quod nec velit nec expedire judicet, ut Ægyptiorum capitulorum varias vocum novitates excipiat.