Latin
Ecclesiæ de Joannis reditu lætitia. Æquitas latæ adversus Nestorium sententiæ. …
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Audivit universa fraternitas, quæ ad natali mei convenerat diem, qualiter bono humani generis, apostolicae sedis me prande g. . . . Excedant licet meritum meum et extra me hæc esse cognoscam, exordium tamen tui sermonis gratus accipio, quia non est tibi controversia perferenda, qui Christum Dominum nostrum bono humani generis ita ut natus est confiteris. Subsequenter Ecclesiae addis luciferum et ubique lucentem. Sed et nunc vos, immo omnes qui lucis illius signum fronte gestamus, luciferos confitemur. Sint ergo omnes fidem prædicantes Domini sacerdotes luciferi et ubique lucentes.