Latin
Ecclesiæ de Joannis reditu lætitia. Æquitas latæ adversus Nestorium sententiæ. …
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 2-5
Unproofread scanNot analysed yet
XYSTUS episcopus JOANNI episcopo Antiocheno. i. Si ecclesiastici corporis gloriam, si ejus integritatem dilectio tua considerare dignetur, profecto lætitiæ nostræ non quæret interpretem. Ipsae namque res evidentissime loquuntur, moerorem nostrum repentino sancti fratris Cyrilli sermone in gaudium esse conversum. Tantam hanc ergo sollicitudinem nostram nos evasisse delectat, postquam reo fidei nostræ tua fuit sanitas pœnitudo. Nunc vere c se exsulem d, nunc se sentit ejectum. Abundant ei in deserlo spinæ (Matth. VII, 16): quia deest uva quam colligat. Hos habet fructus, qui erga vineam Domini nostri noluit exercere cuIturam. Credo ad dilectionem tuam rerum cursus et ordo pervenerit, qualiter ei voluimus nostra admonitione succurrere. Retinuimus in præceps euntem, qui erat blasphemiarum pondere in profundum mergendus. Si negotii qualitatem justa lance pensemus, nulli non videbitur Nestorius sero damnatus. llic fuerit debitus sermo præteritus. Fruamur nunc præsentibus bonis, nec diu hæreamus in tristibus, quibus Dominus gaudere concessit.