Latin
Episcopis Orientis nuntiat unanimi consensu factam esse ordinationem suam; cui …
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 4
Unproofread scanNot analysed yet
Sanctus autem et cocpiscopus noster frater antistes Alexandrinorum Ecclesiæ, ostendens quomodo et quantam fidei curam gerat, contemnensque contumelias quas gloriose secundum Apostolum passus eet (II Cor. XII, 9), magis ordinari Ecclesias, quam se vindicari desiderat. Confestim autem in naufragio laborantibus petit aperiri portum: ejus unius contentus morte, qui cum in imperitia doctor esse videretur, vindicavit sibi Dominici temonis gubernacula; sed permanere in sede non potuit, qui docere nescivit. Solus igitur ille sit naufragus, quem in tanta caligine propriarum doctrinarum nihil cernentem, impietatis fluctus allisit scopulo depositionis. Habuit quidem omnes una tempestas; verum, eo qui isia excogitavit submerso, sanari vult caeteros. Est itaque et in nobis cadem sententia. Praestat enim pie circa illos agere, qui erga Deum impie se gerere cessaverint. Unde recipiantur qui voluerint ad rectam viam reverti. De quibus multa loqui opus non est, cum haec pauca sufficiant. Sciant enim a ecclesiarum ab ipsis occupatarum curam fore, si non ipsi sibi consuluerint, et ea ipsa quae nos, sentire voluerint.