Latin
Episcopis Orientis nuntiat unanimi consensu factam esse ordinationem suam; cui …
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 5
Unproofread scanNot analysed yet
De Joanne autem Antiochiæ haec detinimus debere servari, quae in litteris ante missis praescripta sunt, ut noverit futurum se unum catholicorum, si cuncta per synodum a eversa subvertens, ostenderit se ipsum catbolicum sacerdotem. Retine fortiter igitur, cum quæ a synodo, tum quae a nobis definita sunt, frater dilectissime. Remittit enim frater contumelias quae ei utiles sunt coram communi Domino. Hujusmodi enim contumelia victoria est. Unde æquo animo tulit omnium aculeorum plagas; neque illa eum contristarunt de quibus nunc laetatur, memor quod certaverit propter coronam. Novit enim qualia maneant praemia eos qui talia vicerunt. Exsultet de triumphi hujosmodi societate o omnis qui reversus fuerit, et animo in eamdem sententiam conspirarit.