Latin
De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum r…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
His gestis, aliis quidem cuncta quae acta sunt lacrymis digna, aliis vero ridicula videbantur; ita ut et ille qUI Antiochenam tenebat Ecclesiam Dei, post hæc veniens, Cyrillum quidem et Memnonem damnationi subjiceret communi a decreto Deo amicissimorum sanctissimorumque episcoporum usque ad viginti duorum metropolitanorum, caeterorumque qui pariter aderant, qui illos haereseos ac seditionis principes judicarunt et ecclesiasticarum æmulos sanctionum; cæteros vero qui eis ad omnia incohgrua complices exstiterant, alienos a cotnmunione fecerunt. Sed illi egregii contra veritatem simul et regulas sibimetipsis indulgentiam relaxantes, terribilium mysteriorum communionem irreverenler sibi continuo præsumpserunt; alios vero communicare sibi periculose fecerunt: ita ut omnes divinae regule decreto subjaceant, quae eos qui ita regunt omnino perdamnat.