Latin
6 to 7
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 6-2-7
Unproofread scanNot analysed yet
Haec addiscens Deo amicissimus et bonus victor princeps, continuo definivit vacare quae sic inordinate iuconsequenterque sunt gesta contra eum qui in nullo convictus est, abrupte vero et furiose addictus; denuo autem de dogmate cum veritatis amore fieri quaestionem per interrogationem et responsionem et demonstrationem, quae omnibus suaderet, non quæ auctoritate tyrannica imperaret. Illi vero ad solutionem canonum id quoque adjecerunt, ut nec his piis litteris obedirent. Et nihil de fide dicere vel audire acquiescentes ulterius, ad solam se universi pertinaciam contulerunt. Ad consensum coeperunt habere iniqui judicii, alios quidem fraude, alios violentia, alios praemiis.