Latin
Ecclesiæ de Joannis reditu lætitia. Æquitas latæ adversus Nestorium sententiæ. …
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 5-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quæ hic evidentior rerum fides, quae ratio major potest esse, quam palma a? Fruamur, auctore Domino, hono atque jucundo, quia in unum fratres rursus cœpimus habitare (Ps. CXXXII, 1). Hæc sanclitatem tuam volumus prædicare quæ scribis. Expertus es negotii præsentis eventu, quid sit sentire nobiscum. Beatus.' etrus apostolas in successoribus suis, quod accepit, hoc tradidit. Quis ab ejus se vell separare doctrina, quem ipse inter apostoloa primum magister edocuit? Non hunc aud tus per atterum, non senno lectus instruxit: doctus est cum aliis ore Docturis. Non scripturæ, non scriptorum passus est quæstionem; absolutam et simplicem fidem, et quæ controversiam non habcret, accepit, quam utique meditari semper, et in qua manere debemus, ut sensu puro sequentes Apostolos, interapostolicos esse mereamur. Non parum nobis oneri, non parum laboris incumbit, ut Ecclesiae Domini macula desit et ruga (Ephes. v, 27).