Latin
Ecclesiæ de Joannis reditu lætitia. Æquitas latæ adversus Nestorium sententiæ. …
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 6-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quam semper super Roc esse solliciti nos debeamus, clementissimorum et christianissimorum regum cura testatur. Aspice, frater charissime, cœle- Iti negotio quam se vigilanter impenderint. Cogitationum «ferias nesciverunt; nec dignati sunt terrena curare, nisi coelestibus paruissent. Quoties apostolieam sedem, quoties diversos fratres eorum sermo commovit? Impenderunt se ejus negotio qui se eorum numquam negavit imperio. Sciunt se illi fenerare sollicitudinem suam qui earn cum grandi reddat usura. De qua re nos convenit gloriari, quia cœlestem 'Regem videmus foederatos reges habere terrarum. Intelligunt, sicut ait David, et eruditi sunt qui judicant terram (Ps. II, 10), quando, sicut dicit alibi, ipsi et omnes populi laudant nomen Domini (Ps. CXLVIII, 12).