Latin
Rd hujus relationem in conventu episcoporum se notam fecisse. Quanta hinc Eccle…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 6-3
Unproofread scanNot analysed yet
Bene nobis breviter tua fraternitas quae sunt super eodem negotio gesta narravit; sed mirati non sumus, quod a dissentientibus in te compositam legimus dejectionis injuriam (Matth. v, 11). Novimus FREQUENTER PATERE calumniis veritatem, nec tamen umquam posse falsitate superari. Votivæ sunt semper molesliae fidem praedicanti. His namqne cum beatitudine copiosa merces paratnr in coelo (Ibid. 12), quibus propter justitiam maledictiones, persecutiones et omne malum præcipitur sustinere. Passus es falsitatem, ut victricem faceres veritatem; et ideo nunc insullandum est falsitati, quia nullus perire potuit veritati.