Latin
Rd hujus relationem in conventu episcoporum se notam fecisse. Quanta hinc Eccle…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 7
Unproofread scanNot analysed yet
Exspectamus igitur memorati fratris nostri Joannis clericos, et optamus venire: scimus et pro honore et labore tuo dare responsum. Non c es, secuti fratri et coepiscopo nostro Maximiano sæpe jam scripsimus, etiam ipse redeuntibus difficilis aperire januam: ut vere nisi perditionis filius neno sit perditus (Joan. XVII, 12 ); sitque ei major causa lugendi, quod meruit solus excludi. Haec ad venerationem tuam fraternitas mecum sancta scribit, probans tuos in omnibus et confirmans labores: qui tamen graves aut amari esse non potuerunt, quia huic impensi sunt, cujus onus leve et jugum suave portamus (Matth. XI, 30). a Datum 15 kal. Octobris, Tbeodosio xm et Maximo consulibus.