Latin
De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum r…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 8
Unproofread scanNot analysed yet
Constupentes super his nos, per multum tempus rogabamus, obtestabamur, cum omni fiducia provocabamus, ut nihil irrationabiliter Geret aut teneretur; sed de quaestione quidem dogmatum et de Cyrilli capitulis communis proponeretur tractatus atque concilium, et quod omnibus placuisset, una sententia firmaretur; de eo e vero qui tyrannidem sic aperte pertuferat, judicium verax fieret atque legitimum; ut convictus quidem de corruptione veritatis, adjudicationem consone sustineret ab omnibus: si vero ex toto innoxius probaretur, in scripto abdicaret illa nobiscum quæcumque incongrua quidam vel ejus personæ vel et aliorum nomine ex suspicione aut accusatione jactaverant.