Latin
Letter 9
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 9.2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Licet fraternitatem tuam, disciplinis ecclesiasticis eruditam, ea omnia quae ad regularum et canonum observantiam pertinent custodire summa sollicitudine noverimus, nec quidquam aut ipsam facere, aut facere alios sacerdotes se i connivente permittere, quod vetusta Patrum constituta pervertat, documentis evidentibus probaverimus (id enim optimo convenit et Deo dignissimo sacerdoti, ut et ad se pertinentia qua potest cura custodiat, et alios fratribus suis debita minime inquietare vel temerare ex aliqua parte, MODERATIOREM HONORIFICENTIAM suam majore gloria servaturus, si nihil licere contra morem veterum attentantibus sinat), nostra tamen adhortatione per gratiam charitatis hoc fraternitati tuae specialiter debet accedere, ut contra subreptiones aliquorum circumspecta sanctitas tua facultatem non praebeat horum incongruæ voluntati, qui Ecclesiis per se scandalum cupiunt et discordiam generare, volentes per Ecclesiarum perturbationem crescere, et locum sibi per dispensationem facere sacerdotum, Id ergo, quod nos quoque servamus, fraternitatem tuam, quam scimus hoc suo more facturam, volumus custodire; id est, ut si quis ad fratrem et coepiscopum nostrum Thessalonicensis urbis antistitem harum provinciarum h, quae ad eum. pertinent, Baeerdos adveniat praeter ejus conscientiam, si sine ejus epistolis atque formata venire tentaverit, tamquam disciplinæ ecclesiasticæ despector et contemptor canonum, quos nos temerari ex aliqua parte non patimur, habeatur. Reverendae vestræ in conimune præstatur, si alter alterius honori debita, prævenientes invicem per charitatis gratiam, reservetis; quæ fieri a nolumus ut legimus. Discant omnes illius provinciae sacerdotes tantæ fraternitatem tuam esse censurae, ut non permittas fieri quod non licet a sacerdote tentari.