Latin
Letter 9
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 9.5
Unproofread scanNot analysed yet
Diceremus plura, si non de tuæ fraternitatis mente nossemus majora et ex hac parte sentire, quam nos in nostras epistolas hasce quas ad te dirigimus, possumus sermone conferre. Habes recentissimum nuper habitæ actionis exemplum fratris nostri Idduae b, circa quem tuæ fraternitatis decrevimus judicium custodiri; cognitioni tuæ facere nolentes injuriam, cum ejus intentionem justissimam innocentia tuereris. Monendi sunt ignorantes; at scientem atque servantem talia si diutius velis instruere, non tam admonere quam exprobrare ignorantiam videaris. Sufficiant ergo quae scripsimus, frater charissime, quoniam ad hæc corrigenda atque servanda animum tuum atque censuram nobiscum sentire confidimus: quoniam unum cor et animum, ut dicit Scriptura (Act. iv, 32), circa religionis observantiam, canonum custodiam et disciplinam ecclesiasticam retinendam nos habere, ut debemus d et credimus. e Data 15 kalendas Januarias, Aelio iterum et Segisvulto consulibus