Latin
Letter 2, Section 10
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.10
Unproofread scanNot analysed yet
X. Laicis quoque, quamvis religiosi sint (Idem in epist. Fabiani papae), nulli tamen de ecclesiasticis fa cultatibus aliquid respondendi legitur unquam attributa facultas. Scimus, dilectissimi, quia semper carnales spirituales solent persequi, et malevoli be- nevolos infamare et lacerare. Ideoque Apostoli et successores eorum, ac reliqui sancti Patres nolue- runt fieri facilem episcoporum accusationem; quo- niam, si facilis esset, aut nullus aut vix aliquis modo inveniretur. Throni enim Dei vocantur (Conc. Tol. XI, cap. 5); ideo non debent moveri, aut affligi, vel perturbari. De ipsis ergo ait Propheta: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII).