Latin
Letter 2, Section 11
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Hi vero qui non sunt bonae conversationis et quorum vita est accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt eos accusare. Pri- mo semper accusatorum personae, fides, vita et con- versatio est enucleatim inquirenda; et postea, quae objiciunt, fideliter sunt pertractanda, quia nihil prius fieri debet quam impetitorum personae, fides vitaque et conversatio diligenter discutiantur, ne alicujus invidia aut inimicitia vel intentione mala quisquam vexetur (2. q. 7, Quaerendum est; 1, q. 8, Accusatorum personae; et in Deeret, Callisti papae).