Latin
2.12.1 to 2.12.25
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.12.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Criminationes (Hadr. coll. 67) adversus doc- torem nemo suscipiat, quia magis sunt doctores portandi, quam laedendi, aut infamandi. Unde ai Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic im- plebitis legem Christi (Galat. vi). Charitas autem non est ambitiosa, non inflatur, non quaerit quoe sua sunt, sed quoe Jesu Christi (ICor. 13). Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo (I Joan IV. Et qui in Deo manet, nulli vult nocere, sed omnes desiderat adjuvare et sustentare, sicut ipse Dominus omnes venit salvare et animam suam dare in redemptionem pro nobis (Matth. XX). Eorum (Hadr. coll. 29) autem accusandi sacerdotes, vel testificandi in eos vocem obstruimus quos humanis et divinis vocibus damnatos vel mortuos esse agno- scimus. Praevidere ergo summopere debent omnes qui sacerdotes Domini persequuntur, tam occulte quam manifeste, ne subjectis Domini damnentur praeceptis. Per Jeremiam autem prophetam, talibus comminando Dominus, loquitur dicens: Iniquitates vestroe declinaverunt omnia, et peccata vestra amo- verunt bona a vobis, quia inventi sunt in populo meo impii et loquentes vana; statuerunt ad disperdendos viros, et comprehenderunt, ut laqueus venantis ple- nus volatilibus, sic domus eorum plenae dolo (Jerem. V). Et per David ait: Qui cogitaverunt malitias in corde, tota die versati sunt in proeliis: exacuerunt linquas suas sicut serpentes, venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. CXXXIX). Et paulo post: Cadent super eos carbones in igne, dejicies eos in foveas, ut non consurgant. Vir linguosus non dirigetur in terra virum injustum mala capient in interitu. Scio quia faciet Dominus causam inopis, judicia pauperum(Ibid.) Item idem: Muta fiant labia dolosa (Psal. XIX). Et iterum per Michaeam inquit: Omnes in sanguine judi- cantur, unusquisque proximum suum tribulat, om- nes in malum manus suas praeparant(Mich.