Latin
Letter 2, Section 2
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Nullus enim episcoporum (2, q. 2. Nullus episcoporum), dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet ac- cusari, aut a quoquam ei potest crimen objici, prius- quam integerrime restauretur (Concil. Rom. III et V, sub Symmac. ; Hadr.) :et omnia quae illi ablata quo- cumque ingenio fuerant, legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi injuste ablata, atque fructus omnes, ante captam accusationem, primates et synodus episcopo de quo agitur, funditus restituant; quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent.