Latin
Letter 2, Section 1
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
I. Audivimus enim vos a quibusdam accusari, non tam pro vestra culpa, quam pro eorum libitu, ut vestra rapere possint: et ideo vos nimis affligi et concuti in tantum, ut etiam a sedibus propriis pellamini, et tali occasione Ecclesiae facultatesque. vestrae vastentur ac depraedentur. Ista, charissimi, non oportet fieri, nec denuo replicari. Tamen ne- cesse est ut quae toties usurpantur, saepius replicen- tur et prohibeantur. Nam quidquid in sacratis Deo rebus et episcopis injuste agitur, pro sacrilegio reputabitur, quia sacrata sunt, et violari a quoquam non debent.