Latin
Letter 2, Section argumnetum
Pope Stephanus I, Epistolae Decretales SS Stephano Adscriptae 2.argumnetum.3
Unproofread scanNot analysed yet
Plurimum gaudemus in Domino (S. Leo. epist. XL), et in dono gratiae ipsius gloriamur, quod fides ves- tra per bona opera crescit magnifice, et dilatatur amplissime, sed nimis affligimur et tribulamur de vestra oppressione, super qua crebrior commean- tium usque ad nos fratrum sermo perlatus est (Idem. epist. LXXXVII et seq). Non oportuerat quidem ab il- lis a quibus sustentare et portari atque honorari debueratis tantis vos oppressionibus concuti. Qua- propter necessarium est ut, remotis talium tergiver- sationibus, quibus venenosa malitia revelari, atque obscurari bonitas et veritas solet (Idem, epist XXXV), adminiculum non modicum vobis a fidelibus impen- datur, atque ab hac apostolica Sede suffragetur, quos per divinam gratiam Christi auxilio dignum est adjuvari, ne in totius Ecclesiae perturbationem imprudens procedat intentio, et ea quae a sanctis praedecessoribus nostris, et reliquis sanctis Patri- bus dudum fuerant prohibita, denuo reviviscant. Loci namque nostri (S. Greg. epist. XI, lib. XII) con- sideratione compellimur, ea quae ad notitiam nos- tram emendanda pervenerunt, propter Dominum non derelinquere, sed digna emendatione corrigere. Et si saecularibus officii ordo suus, et tradita a ma- joribus disciplina servanda est, quis ferat ecclesias- ticos ordines temeraria praesumptione confundi, au- dita negligere, et emendanda, non spem ferendo, postponere.