Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6, Chapter 6, Vi
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6.6
Unproofread scanNot analysed yet
Nullus itaque per amibitum ad episcopatus honorem permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laica conversatione culpemur, quis dubitat quod religiosis et Deo servientibus inurat (al. ,induc) at) opprobrium? Si quis episcopatum desiderat, data pecunia potentes personas minime suffragatrices adhibeat: nec ad decretum sib: faciendum dericos vel cives subscribere, adhibito cujuslibet generis timore, compellat, vel præmiis aliquibus horfetur, Decretum sine visilatoris præsentia nemo confic iat, cujus testimonio clericorum ac civium possit unanimitas declarari. Hortamur itaque ut pro catholicæ religionis intuitu, et Ecclesiarum pace, hac universi fideli ac devota mente custodiant: quia non est dubium prævaricatores interdictorum talium juxta venerandos canones propriae communionis subire jacturam. Hæc tamen ad omnium episcoporum volumus perlerri notitiam. Deus te incolumem custodial, frater carissime. Data VIII idus Novembris, Probo viro clarissimo consuta (Anno Chr. 502 )a.