Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6b.1
Unproofread scanNot analysed yet
Ecclesia Orientalis ad Symmachom episcopum Romanum. Bonus il e et amator hominum Dominus noster Jesus Christus, qui propter bonitatem suam in nos inclinans coelos, et descendens ad terras, immaculatis Evangeliis quotidie illud clamat: Non est opus vatentibus medico, sed male habentibus (Matth. IX); Non veni vocare justos, sed peccatore. ad pœnitentiam (Marc. II). Plus autem volens aperire opera suae clementiæ, adjecit in sequentibus dicens: Quis autem vestrum habens centum oves, si perdiderit ovem unam ex iis, nonne relinquit nonaginta novem in desertO, et vadit ad perditam, quandiu inveniat illam? et inveniens imponit illam gaudens in humeris suis, et veniens domum suam, convocat amicos suos et vicinos, dicens: Congaudete mihi, quia inveni ovem meam perditam (Luc. xv). Et ut clarius fieret quod dicitur, mox adjecit parabolam mulieris quae perditam invenerat drachmam, utrisque adjungens et dicens: Amen dice vobis, quia sic fiet gaudium in cœlis de uno peccare pœnitentiam agente.