Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6b.11
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia non est ulcus, aut macula, neque plaga tumens, sed totum ulcus est a pedibus usque ad caput (Isai. I), sicut beatus lsaias antiquam prævaricationem deflens dixit: vos jam boni medici, et illius veri medici, vel bonorum discipulorum ipsius certissimi plantatores festinate ad curam resolutorum ecclesiastici corporis membrorum, ut dissolutas manus nostras, dissolutaque genua erigatis, et cursus rectos faciatis pedibus nostris; ne quod claudum est, amplius distorqueatur, sed curetur magis per strenuitatem et optimam diligentiam vestram.