Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6b.12
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim magistro nostro domino Paulo glorioso apostolo propter infideles aliquos, dum eum pigeret sermonem Domini in Corintho loqui, astans Dominus dixit: Loquere et non taceas, quia multus eat mihi populus in hac civitate (Act. XVIII), et nunc tuæ dicit beatitudini ejus benignitas: Festina, et noli tardare ad Orientis auxilium, magis autem ad majores partes habitabalis mundi, quia non tantum prc centum viginti millibus in magna quandoque constitutis civitate Ninive, sed a multo pluribus spera exspectari tuam post Deum medicinam. Si enim qui praecessit beatitudinem tuam inter sanctos constitutus Leo archiepiscopus ad Attilam tuuc erronem barbarum per se currere non duxit indignum, ut captivitatem corrigeret corporalem, nec tantum Christianorum, sed et Judæorum (ut credibile est) atquepaganorum: quanto magis festinare ad tuam attinet sanctitatem, non ad corporeæ, quæ bello fit, captivitatis correctionem atque conversionem, sed animarum, quae captivatæ sunt, vel quotidie captivantur? et inter duas diabolici vias erroris, Eutychetis atque Nestorii, tertiam imo mediam nobis ostendas expressius veri rectique dogmatis viam.