Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6b.13
Unproofread scanNot analysed yet
Dubiam eam fecerunt nostra peccata, æstimantibus quibusdam non posse inter Nestorii et Eutychetis salutis viam mediam reperiri; sed quod omnino necesse sit, aut illius esse quemquam, aut illius. Propter hoc festina post Deum nos adjuvare: et sicut inter Arii dividentis atque separantis unam deitatis naturam atque substantiam, et Sabellii quoque confundentis personas et minuentis numerum trinitatis, ostenderunt sanctissimi Patres viam mediam veritatis, in confessione divinitatis unam substantiam, auram, virtutemque demonstrantes, propter Sabellium tres personas et æquæ potentiæ unam veritatem: sic et vos nunc, sanctissimi atque beatissimi, illuminate nos spiritualis scientiae vestræ lumine, quae est inter sententiam Eutychelis ad imitationem Sabellii naturas atque substantias confundentis, et inter Nestorii ad imitationem Arii personas atque substantias dividentis, vera rectae fidei confessio, tradita nobis a papa Leone inter sanctos constituto, et discipulorum in Chalcedone sanctorum Patrum duarum substantiarum aut naturarum unitas in una eademque persona et substantia magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Chrisli.