Latin
Epistolæ Et Decreta, Letter 6b, Petunt ut Orientalibus Ecclesiis schismate laborantibus opem ferat, seque in co…
Pope Symmachus, Epistolae Et Decreta 6b.16
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim nuda divinitas poterat aut palpari, aut cruciffgi pro vita mundi; nec simplex humanitas morti subjacens per mortem confundere eum qui obtinebat mortem, hoc est diabolum. Unde et post resurrectionem in immaculata carne sua visum Verbum Dei et Deus noster omnibus discipulis suis dicebat: Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habentem (Luc. XXIV). Habentem dixit, ut non is in illa mutatus putaretur, sed in veritate assumpsisse crederetur. Beato quoque Thomæ diffidenti c'amat: Infer digitum tuum et vide manus meat: et da manum tuam, et mitte in latu. meun, et noli esse incredulus, sed fidelis (Joan. x). tinde dum assumeretur, duo viri visi discipulis in albis vestibus clamabant et dicebant: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? Hic Jesus, qui ablatus est a vobis in cœlum, ita veniet, sicut vidistis euntem in caelum (Act. I), cum venerit omnimodo in gloria Patris cum sanctis angelis in die terribili justi judicii: sic infideles Judæi videbunt in quem compunxerunt, et cum eis peccatores etiam nostri, cum qui eorum misertus est et liberavit eos, neglectus autem ab eias est. Secundum vos autem sancii et justi videbunt quem dilexit anima eorum, et lætabuntur laetitia ineffabili et gloriosa, accipientes consummationem fidei suae in salutem animarum suarum, et audientes suavissimam vocem ejus dicentis: Venite9 benedicti Patris mei, hœreditate paratum vobis regnum ab initio mundi (Matth. xxv). Cujus beatae vocis cum tua beatitudine et nos indignos dignetur Christus Dominus noster, per omnia, sanctissime pater.